[170]
Autograph: Zürich StA, E II 348, 381r.-v. Siegelspur Regest: Capito, Corr. 165f, Nr. 496
Dankt für Bulingers Bericht über die Lage der Zürcher, die hier Besorgnis erregt. Straßburg hat die Basler
und Berner an ihre Pflicht gemahnt. Capito legt die Abendmahlsauffassung der Straßburger dar, zeigt
ihre Nähe zu Zwingli und behauptet, das lutherische «substantialiter» und «corporaliter» bedeute nichts
weiter als «vere». Bittet die Zürcher, sie mögen im gleichen Sinne Christus im Abendmahl den Gläubigen
darreichen, wie sie von ihm predigen.Briefe_Vol_03_0030 arpa
S. Quam gratum est, quod ad 1 nos reipublicae conditionem literis depinxeris. Sunt hic, qui Christi causam apud vos serio curant. Basilienses ad officium extimulati sunt per nostros 2 , qui egerunt, quod puto pridem ad vos rebus ipsis nunciantibus perlatum. Calcar cunctanti nimium Urso subiecerunt quidam 3 . Nostrum nos officium non iactamus interim pro viribus assidui, quominus ruinam inveniat satan. Caetera domino permittimus. Bucerus prolixius, qui heri quosdam convenit. Haec subito ego a concione antequam ederem.
De eucharistia Bucerus respondet tibi 4 . Id scias, nos moliri maxime, ne quam verisimilem causam nostros impugnandi Lutherani inveniant. Scio Zuinglium praesentiam Christi nunquam negasse, quia hoc ariete pontificias machinas omnes deiecit. Christus adest corpori suo tanquam caput membris 5 . Iccirco vicario opus non habet, cum ipse suam sponsam 6 curet et ei vitam et sensum rerum spiritualium influat. Item contemplatione fidei praesens est Christus 7 , alioqui corpore in celis 8 . Proinde pertinaciter dicimus Lutheranos improbare ac revellere, quae nullus nostrum astruxit. Nam hoc agunt, non esse nuda signa recordationem absentis Christi facientia, iam spiritualiter edi. Lutherus nobis ceu per somnium et imaginarie 9 esse praesentem putat. At spiritualis praesentia vera est veri maxime Christi. Nam unus omnino atque verus Christus est, qui spiritu innovat corda 10 . Quid, quod nos ac nostri diserte affirment Christum adesse ecclesiae usque ad consumationem seculi 11 ? Quare calumnias amoturi dicimus, Christum verum vere adesse caenae et praeberi cum pane credenti animae edendum. Praebuit enim panem et se ipsum. Nunc ministri panem ori, menti autem seipsum Christus praebet, quod explicatius Augustinus per «significat» 12 , et Tertulianus per «figuram» 3 exponit. Quas voces alii existimant negare Christum adesse suae ecclesiae. Adde, quod Lutherani per «substantialiter» et «cor-||381v. poraliter» nihil aliud quam «vere» intelligunt 14 . Verbula igitur obturbant? Hic rebus dividimur. Lutherani obscura omnia et nesciri aiunt 15 , quo pacto sit praesens, nostri fidem
Briefe_Vol_03_0031 | arpa |
---|
esse lucem, eamque videre, quod animae per fidem adsit 16 , cui gratiam vel adaugeat vel de integro addat. Hinc nos tantum piis, Lutherani etiam impiis commune faciunt mysterium 17 et Christum praebitum, qui nobis non est nisi cibus vitae. Obscurare et nos videmur, quia pacis avidi candorem christianum prae nobis ferimus, in meliorem partem omnia accipientes. Quare aliud nihil a vobis efflagito, quam quod Christum vivacissime praedicetis eumque ut sermone ita signis unum offeratis sensibus credentium tanquam ministri spiritus contemptis tumultibus eorum, qui glorias fortassis quam veritatem potius sectantur.
His temporibus apud nos magistratus commutatur. Omnia sunt occupatiora, quam ocio religionis expediat. Ardenter posthac incumbemus, quo faciem ecclesiae dotibus accommodis adornemus.
Semper et libere scribe, quid istic rerum agatur. Nos secreto premamus, quae sunt celanda. Pro tempore vero, ut fratres decet, aderimus vobis cupidissime.
Vale.
Argentorati, 5. ianuarii anno 1533.
Theodorum 18 , Pellicanum, professores ac concionatores omnes salvere iubeas. Leoni ipse posthac scribam 19 . Hoc articulo temporis non licuit.
[Adresse darunter:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino, domino tanquam fratri in Christo observando. Zürich.