[301]
Autograph: Zürich StA, E II 437b, 761-764. -Teilübersetzung: Pestalozzi, Jud 50-54
Hat den Brief Schwenckfelds an Jud gelesen und findet seinen Verdacht bestätigt, daß jener eine schlechte Gesinnung habe. Einerseits behauptet Schwenckfeld, kein Wiedertäufer zu sein, andererseits äußert er direkt täuferische Gedanken. Auch in der Frage der obrigkeitlichen Befugnisse widerspricht er sich und beweist damit seine Unzuverlässigkeit. Mit der Behauptung, die Sekten würden den Staat nicht stören, verrät er nur seine kirchenspalterische Absicht. Zur Frage des Verhältnisses zwischen Kirche und Obrigkeit führt Bullinger mehrere Stellen aus Augustins Werken an. Er bittet Jud, seine Ausführungen zu beherzigen.
Gratiam et pacem a domino.
Legi, charissime Leo, quas misisti literas Schwenckfeldii 2 ad te nuper scriptas, ex quibus iamiam talem esse coniicio, qualem hactenus suspicabar 3 , mente videlicet corruptum, in dicendo non tam firmum quam vanum loquacemque, spiritum quidem magnaque dei mysteria cum maiestate quadam iactantem, sed simplicitatem christianam turpiter ignorantem. Atque utinam fallerer et in iudicando 4 servo alieno temerarius invenirer. Sed nimium vera vereor, quae dico.
Scribit, imo evomit homo ille, quicquid in buccam venit. Nihil solidi in hisce epistolis invenias, omnia tumultuaria et inexpensa, frigida et temeraria, non modo ea, quae iam in itinere 5 scripsit, sed ea quoque, quae olim de eadem re ad te dedit 6 eadem subinde oberrans chorda. Non enim nunc dico, quod ad verbum pene Donatistarum 7 in hac causa refricuit argumenta, quos interim ante mille annos non pontificia aliqua ecclesia, sed vere sancta et catholica damnavit ecclesia, nec clamoribus, sed scriptura 8 . Certe omnem veritatem hodie confessam et clariorem luce ponit in dubium atque obnubilat, cum praesigni audatia diserte dicit evangelium hactenus non esse predicatum neque ullam hodie ecclesiam constitutam 9 . Et cum tu fonti corrupto aut venenis infecto comparasses dogma catabaptisticum 10 , ille palam obiicit:
Briefe_Vol_03_0256 | arpa |
---|
«Es ist noch nitt erkent, wo der vergyfft brunnen ist» 11 , quasi vero catabaptistarum stulta impia et temeraria dogmata non sint toti orbi retecta. Verum Vertumnus 12 iste non fovet, ut ait, partes catabaptistarum, quos et infensos sibi habere assent 13 . Quodsi propius singula introspicias, videbis hominem catabaptistis propitium, interim vero Erasmo magis esse lubricum 14 . Nunc enim se catabaptistam esse negat 15 , mox vero clamitat verum baptismum interiisse per paedobaptismum 16 . Praeterea istorum hominum vehit sanctimoniam, quam tamen sancti omnes norunt in simplicioribus, hoc est, rudioribus superstitionem plus quam monachicam, in ductoribus autem hypocrisim, impietatem, pertinatiam destinatamque maliciam esse. Quid, quod Hoffmanni, istius haeretici et blasphemi exquisitissimi, dogma impiissimum 17 aliquo modo propugnat? Verum et hic ut canis e Nilo bibit et fugit 18 . Quid, inquit, si non intelligat, quomodo Christus ex Maria carnem nostram assumpserit, an ideo vinculis dignus aut caedendus erat 19 ? Quis vero hoc dicit? Vide ergo acumen, observa versutiam. Sane multi sunt homines sancti et simplices, qui ineffabilium rerum modum nesciunt, sed ignorantiam deprecantur et nihil temere in re non intellecta effuciunt. Ille vero nihil tale agit, sed palam docet, imo et prophetam dei se verum et sua certa esse asseverat. Docendo ergo perversa multorum animas iugulat et incarnationem Christi vellicando deum blasphemat. Sed ille: Non, inquit, abnegat Christum, sed sua doctrina magis vult evehere 20 . Quasi vero non agnoscamus Arrii 21 et Valentini ||762 mendaces voces 22 . Non vehitur Christus ulla re nisi bona et veritati consona. Quod Schwenckfeldius quosdam scripturae locos de hac re ceu Hoffmanno patrocinantes margini illevit, animi improbitatem vere, vere prodidit et a me supra modum offendit b , adeo ut abiecissem literas, nisi tui gratia integras legere coactus fuissem 23 . An non est ista insignis in homine malicia, quod istos locos: «Hic est panis vivus, qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo» etc. [Joh 6, 51. 53. 58]24 ad patrocinium Hoffmannice trahit impietatis, quae sentit Christum non ex virgine, sed coelo incarnatum esse 25 ? Haec unica malicia satis mihi magno argumento est in Suenckfeldio nihil solidae pietatis esse. Merito enim execratur pietas istud impietatis mysterium. Ioannes enim: «Omnis spiritus», ait, «qui non confitetur Christum in carne venisse, ex deo non est» [1 Joh 4, 3], in carne autem,
Briefe_Vol_03_0257 | arpa |
---|
quam sumpsit ex virgine sive semine Abrahae 26 , quam interim ille negat et iccirco antichristus est 27 .
Iam et in hac ipsa caussa, quam tecum agit, inconstantiam animi sui prodit sibique ipsi contradicit «non intelligens», ut ait apostolus, «quid loquatur aut de quibus asseveret» [1 Tim 1, 7]. Principio enim et in genere omnino cavet, ne catabaptistae puniantur. Diligenter cavet, ne magistratus quidpiam agat aut administret in rebus ecclesiasticis, mox tamen dicit: «Ists geschähen, daß die widertoüffer uffrur gemacht oder yemands ann lyb und gut geschedigt, so hatt die obergheyt ir recht billich wider sy wie ouch wider ander ze üben.» 28 Et quid nos aliud sentimus aut cur puniuntur catabaptistae, nisi quod contra magistratum, tributa et iusiurandum docent, quod baptismo suo ecclesiam dividunt et a vero abducunt ad falsum 29 . Quid enim, etsi negent illi vera esse, quae docemus, aut intelligere nolint? An ideo falsa erat apostolorum doctrina, quod multi recipere nollent? Rursus cum tu interrogasses: «Was wurde aber druß, wenn man einen yeden letzkopff liesse uffston und plauderen?» 30 , respondet ille: «Wenn es wolt ze grob zugon, da möcht ein magistrat zulugen; diewyl es by glouben, leer und ceremonien von gott blypt, hat er nüt ze weerren.» 31 Ex ore ergo proprio si iudices hominem istum, quid aliud sequetur ex contrario, quam cum ergo doctrina, fides et disciplina christiana corrumpuntur, christiani magistratus est corrigere. Atqui dogmate catabaptistico corrumpitur et doctrina et disciplina christianorum. Ergo magistratus est prohibere eos. Ubi ergo Schwenckfeldii positiones nunc sunt, magistratus non esse quicquam in fidei negotio agere etc.?
Sed quid pluribus opus? Ego quidem ||763 video hominem sic natum fovendis tuendisque erroribus, haeresibus atque schismatis, ut nesciam, si parem genuerit Germania unquam. Quid enim impudentius quam, quod dicit: «Es thut nitt gut, so lang der gloub mitt sampt siner volg nitt wirt fry gelassen.» 32 O temeritatem hominis! Si enim quaevis fides libera esse debet, nimirum veritas opprimi debet. Nec potest alia nisi unica illa fides nostra esse vera. Extra hanc non est fides vera. In ea conservanda vigilare episcopos iussit Paulus 33 et ipse Christus 34 . Quodsi quaevis fides libera esse debet, quid opus vigilia? Faciat et credat quisque, quod libeat. Id si veritati repugnat, certe illa demum fides libera esse debet, quae vera est. Quodsi christiani episcopi est vigilare, certe et christiani magistratus est vigilare 35 .
Illud autem imprimis lepidum est, quod dicit sectas non turbare rempublicam, Constantinopoli, Venetiis et Pragae multas variasque esse sectas 36 . lilo autem prodit, quid conetur homo schismatum studiosus et quod nullo spectet, nisi ut ecclesiam in mille partes dividat. Caeterum, ut Paulo placeant sectae 37 , quid item reipublice conferant, nemo nescit. Addit ille: «Es sind so vil müncheryen und blypt doch fryd.» 38 Quo tamen exemplo unico discere debebat, quam pestiferum sit sectas fovere. Ergo
Briefe_Vol_03_0258 | arpa |
---|
pari ratione tueatur monachos, ut non modo catabaptistarum, sed et omnium errorum, imo et monachorum mereatur dici patronus.
Breviter, ego ex istis omnibus nihil aliud colligere possum quam Schwenckfeldium hominem esse lubricum, versutum et ad schismata excitanda mirum artificem, a cuius consortio atque colloquio minim quam te abstinere vellem. Scis, quid Paulus dicat ex Menandro: «Corrumpunt mores bonos colloquia prava» [1 Kor 15, 33]. Ipse conquereris animum tuum satis alias esse annum et perplexum 39 . Perplexior ergo erit, si perrexeris cum hoc tenebrione conversari. Optime nimirum et tibi et nobis omnibus, imo et toti ecclesiae consulueris, si tibi ab eo caveris. Nec enim est, quod hominem lucrari possis. Vides, quo sit animo praeditus. Paratus est docere, non doceri. Quoties ingerit: «Ich wolt üch gott befälhen.» 40 Praeterea nosti, qua synceritate, integritate et eruditione praeditus sit Theodorus 41 noster, nosti, quibus ille istum pingat coloribus. Quod Capitoni non prorsus sordet 42 , scis virum optimum hypocrisi quorundam et antea sepe seductum et peregrinis circumactum esse dogmatis 43 . Bucerus, qui et eruditior et syncerior et constantior est, non probat, ut nosti, hominem 44 . Tu sane tentationem esse ais, quod usu venit tibi. Ego perplexi colloquii perplexum interpre-||764 tor esse fructum. Sathan oppugnat nos a dextra et sinistra milleque artibus imponere satagit 45 . Occurramus illi constantia et fideli oratione. Quae vera sunt, simplicia sunt. Dubia non proposuit deus. Animus sibi non constans dubia sibi fingit. Neque ego tentationibus careo nec quemquam carere credo, sed semper ad simplicitatem recurro. Haec autem in hoc maxime monui, quod consultissimum videatur. Quandoquidem imbecilli et perplexo es animo, abstineas a veteratorum consortio colloquiove.
De Schwenckfeldio ista dixi, at de caussa ipsa non videbatur opere pretium pluribus agere aut ad singula respondere, propterea quod eximiae eruditionis et sanctimoniae vir Augustinus ad singula et doctius et evidentius respondent, quam quisquam hodie possit. Loca tantum annotare libuit.
De ecclesia satis clare in 3. lib[ro] «Contra litteras Petilii», tomo 6 46 , usque ad cap. 14 47 . Copiosissime vero de eadem disputavit trib[us]lib[ris]adversus Parmenianum, tomo 5 48 , item cap. 20 «Contra Donatistas post collationem» recoll[ectis] annot[ationibus] 49 .
Quid negotii ecclesiae et ecclesiasticis sit cum regibus, exponit «De correctio[ne]
Briefe_Vol_03_0259 | arpa |
---|
Donatista[rum]» cap. 13 et 14, tomo 8 50 ; «Contra litteras Petilii» lib[ro] 2, cap. 92 et 97 51 .
An in fidei negotio quis cogendus sit, excutit «De correctio[ne]Donat[istarum]» cap. 15 52 , et in 2. lib[ro] «Contra Gaudentii epistolam» cap. 17, tom. 8 53 , item «Contra Petilii litteras» lib. 2, cap. 83. 84. 85. 86. 87. 88 54 .
De correctione haereticorum disputat in libro «De correct[ione] Donatist[arum]» 55 , item «Contra Gaudentii epistolam» lib. 2, cap. 11 56 et 26 57 .
An persequtio in argumentum veritatis trahi possit, disputat «Contra Gaudentii epistolam» lib. 2, cap. 12. 13. 14. 15 58 , et «Contra Petilii litteras» cap. 17, tomo 11 59 .
Haec, mi Leo, habui, quae nunc indicarem, quae si placent et satisfaciunt, domino gratias ago. Spero autem placitura. Mihi sane satisfecerunt olim. Quod autem scripsi, oro, boni consule, siquidem amico profecta sunt animo. Hoc enim crede, mi Leo, quod ita te complector charitate syncera, ut nihil non tui gratia facerem. Iccirco etiam vehementius et plus, quam dici queat, vicem tuam doleam, quod tentationibus sic angeris. Dominus erudiat et stabiliat cor tuum ad gloriam nominis et profectum ecclesiae eius. Amen.
[Ohne Adresse.]