[507]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 62 (Siegelspur) Ungedruckt
Ein Brief an die Berner [wegen eines gemeinsamen Abendmahlsbekenntnisses] blieb erfolglos. Haben ihnen die Zürcher Anlaß zu Befürchtungen gegeben? Nicht bei Berchtold [Haller], wohl aber in seiner Umgebung scheint Überheblichkeit mitzuspielen. Myconius hat das Bekenntnis der Zürcher [Nr. 482] an Grynäus weitergeleitet, mußte ihm jedoch das versprochene Bekenntnis der Berner schuldig bleiben. Bittet um Nachricht über die Zusammenkunft mit Bucer in Konstanz. In Basel ist im Anschluß an eine Predigt von Myconius ein Streit um den theologischen Doktorgrad entbrannt. Bittet um Stellungnahme der Zürcher. Capito wird in dieser Sache nach Basel kommen.
S. Scripsi Bernensibus 1 certe qua potui fide et diligentia, verum sine fructu.
Rescripsit enim Berchtoldus 2 omnium nomine nos iam satis ex superioribus
epistolis 3 intelligere, quaenam hic sit mens eorum, qui verborum tenor. Hunc
mutare tam sit impossibile, ut si quid tentarent, potius essent amissuri totum
euangelion quam suos in aliam verborum inducturi formulam. Cum nos de
mutanda forma ne verbum quidem, imo contra admonuimus nihil esse tale
timendum, dubito, si vos tale quidpiam ad eos scripseritis, postquam timorem
istum ego prorsus meo iudicio sustulissem. Rogarant, ut se apud vos et aliosBriefe_Vol_05_050 arpa
excusarem. Non video causam nec modum excusandi. Berchtoldum possem
tueri, alios non item 4 . Nescio, quid insolentiae videre mihi videar in quibusdam
non laudande.
Vestram a cum aliis confessionem dimisi 5 . Quid putas dicturum Grynaeum caeterosque, ubi videbunt Bernenses non adesse? Tum mendax equidem iudicabor, nam pollicitus sum propediem et Bernensium confessionem missurum; ita speraram quemadmodum et tu b .
Dein venit nuncium ad nos, Tigurinos fratres, Bernenses, Scafhusianos, Sanctogallenses, Svevos multos superioribus diebus fuisse congregatos Constantiam ad Bucerum 6 . Si quid est, fac sciamus etiam.
Tandem adeo sumus hic ociosi, scilicet, ut contendamus, an doctores theologie in universitate nostra creandi sint necne 7 . Mira commotio est; universitas et senatus contra me saeviunt. Originem audi paucis: Equidem motus tyrannide scholae Parisiensis dominica proxima post kalendas ianuarias 8 pro concione paucis quidem verborum iaculis pugnaram contra theologos istos, cum de gradibus sumendis esset pridie kalendas ianuarii decretum a senatu 9 . Mox consequuta est interpretatio, tanquam scholam totam, gradus omnes voluerim extinctos in contumeliam senatus decreti. Ego nihil tale in mentem acceperam. Vocat senatus, quod hactenus nunquam factum, exprobrat facinus (bone deus) grande, requirit rationem. Qui nihil contra universitatem senseram, ni voluisset aliquid papisticum introducere, motus coepi contra doctoratum theologicum causam dicere et tantum effeci, ut res ad fratres et universitatis doctos sit reiecta. Hic igitur defendam, quod post officii munus per ecclesiam a spiritu
Briefe_Vol_05_051 | arpa |
---|
collatum non deceat honoris nomen pomposum adiicere. Ich c bin nit. Sagend das dem Utinger d . Officii contemplatio deiicit enim, dignitatis tollit. Haec, requiro, conferas cum Pellicano, Leone 10 et Theodoro 11 rescribasque mentem vestram quam ocyssime. Aderit brevi Capito 12 ob hanc tantam rem. Ut e amicis haec. Si quispiam effusurus esset, malo tibi soli scripta. Me capis f . Si proprius mittendus nuncius, ne differas, ni velitis contra me pugnare. Utcunque rescribito.
Vale per dominum cum fratribus et familia.
Basileae, 10. ianuarii mane ante concionem —ideo brevior esse coactus sum — anno 35.
O. Myconius tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, doctissimo piissimoque amico et fratri in domino suo.