[778]
Autograph: Zürich StA, E II 364, 30 (Siegel) Gedruckt: Barge || 603, Nr. 49
Hat mit dem Zürcher Stadtschreiber [Werner Beyel] einen Sohn zur weiteren Ausbildung ausgetauscht; bittet Bullinger, den Knaben trotz seiner Jugend zum Studium des Hebräischen und Griechischen zuzulassen und ihn zu ermahnen. Grüße. Auch Leo [Jud] soll sich um den Knaben kümmern.
S. Commutavimus filios archigrammateus vester 2 et ego. Itaque ille meum 3 ,
ipse vero suum 4 recepimus uterque fide bona. Porro de sua fide ut nihil dubitem,
ita meam synceriter praestabo. Meus tres linguas summis degustavit tantumBriefe_Vol_06_202 arpa
a labellis 5 . Volo tamen, ut potius alat et augeat. poterit autem hebraica in
sacra vestra lectione nutricari et graecam altius figere, si per vos licebit. Quare
rogo, ne vos pueri pigeat ob iuventam. Christus enim parvulos eciam commendavit
6 ; tantum abfuit, ut b ipsum puerorum puduerit c . Impetrabis igitur a d.
Theodoro B[ibliandro] et aliis, ut patiantur auditorem esse. Te vero convenio
precorque, ut praedicas puero te vel altero oculo observaturum, quam bene et
feliciter horas collocet. Arcebit proculdubio ignaviam et inflammabit ad diligentiam
talis praedictio, faciesque profecto rem maiorem, quam ut queam
compensare. Sed deus optimus maximus rependet.
Vale feliciter. [Ux]orem d7 saluta. Omnes vicinos iuxta proculque salvos esse et incolumes cupio.
Basileae, die e marcii anno 36.
Tuus A. Carolostadius.
Leonem 8 digneris salutare et precari, ut et ipse oculum interim in puerum convertat. Nihil enim quaero, quam ut discat ad gloriam dei et proximorum utilitatem.
[Adresse auf der Rückseite:] Vere pio et prudentissimo viro d. Henrico Bullingero, pastori et episcopo Tigurino, maiori suo colendissimo f .