[864]
Autographa: Zürich StA, E II 347, 67f (Siegelspur) Ungedruckt
Lehnt die Unterzeichnung des sächsischen [Augsburgischen] Bekenntnisses ab, da dieses, wie die Apologie des 10. Artikels beweist, im Gegensatz zum Basler [Ersten Helvetischen]Bekenntnis die Abendmahlslehre der romischen Kirche verteidigt; anerkennt hingegen das Bekenntnis der vier Städte, soweit es dem ganz aus der Schrift geschöpften Basler entspricht. Gruß. Das Basler Bekenntnis reicht aus, solange niemand einen Irrtum darin nachweist.
Gratiam et pacem a domino b
Quid pluribus opus est, mi Myconi 1 ? Nemo mihi aliam extundet etiam c confessionem, quam qua semel Basileae Christum et illibatam religionem sumus confessi 2 . Porro si quae aliae huic consentiunt, recipio. Praeterea non est, quod quisquam meam expectet subscriptionem. Confessioni autem Saxonicae 3 cum propter alias causas d tum propter articulum eucharistiae subscribere nob. Lege Apologiam 10. articuli 4 , et videbis tantum esse discriminis inter illorum et nostram sententiam quantum inter atrum et album. Nos impugnamus sententiam Romanae ecclesiae; isti confitentur. Hisce enim verbis inter alia utuntur 5 : "Et comperimus non tantum Romanam ecclesiam affirmare corporalem praesentiam Christi, sed idem et nunc sentire et olim sensisse Graecam ecclesiam, ut testatur canon missae apud Graecos." Et paulo post 6 : "Non improbat hunc articulum caesarea maiestas; sed 7 ut darius etiam perspicerent, quicunque ista legent, nos defendere receptam e in tota ecclesia sententiam, quod in coena domini vere et substantialiter adsint corpus et sanguis Christi et vere exhibeantur cum his rebus, quae videntur, pane et vino." Haec ex Apologia 10. articulo. His vero, cui libet, subscribat. Ego enim toto corde abnego receptam Romanae ecclesiae de eucharistia et Christi praesentia sententiam.
Briefe_Vol_06_365 | arpa |
---|
lubes, ut, quod sentiam, libere dicam 8 . Dixi, opinor, satis libere. Non subscribam. subscripsi confessioni Basileiensi eo, quod tota ex scripturis petita sit f et scripturis flitatur g . Recipio 4 urbium confessionem 9 eo, quod nostrae non sit adversa, et quatenus cum nostra, hoc est cum scriptura, convenit. Saxonicam recipere non possum. Ecce, eandem rem tibi, ni fallor, retuli tertio h10 Et coram domino i testor, quod secus judicare, secus sentire, secus confiteri non possum. Interim et ego pertinax esse nolo k11 , at veritatem simplicem et puram expositamve 1 nullo modo deseram.
Valebis m una cum dilectissimo mihique plurimum venerando d. Grynaeo n
Certe, si nos constanter asseveraverimus nos unice professuros confessionem nostram recepturosque° ac tolleraturos, quaecunque huic non sunt adversa, nemo habebit, quo nos urgeat, ||68 nisi prius confessionem illam nostram erroris convincat p . Nos interim q parati sumus cuilibet petenti rationem reddere fidei nostrae, quae in nobis est 12 .
Iterum valete r
Iulii 18. 1536 s .
H. Bullingerus tuus.
[Adresse darunter:]. Doctissimo et piissimo viro d. Osvaldo Myconio, Basileien[si] praesuli vigilantissimo, symmistae charissimo.