[979]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 204 (Siegelspur) Ungedruckt
Bittet, sich für den Verbleib von [Johannes] Fries in Basel einzusetzen, bis für diesen ein Ersatz gefunden werden kann. Über die Konkordiengespräche in Schmalkalden, wo der Bundestag den Papst und sein Konzil klar verurteilt und die Türkenhilfe abgelehnt hat, wird Straßburg berichten; soweit als möglich muß schon jetzt der Zusammenhalt [der Protestanten] verbessert werden. Warnt unter Hinweis auf die Vorgänge in Bern vor scharfem Auftreten gegen Bucer, da dies die Einigung gefährden könnte. Was Melchior [Wirz]betrifft, wird dieser selbst berichten.
S. Est valde incommodum dimittere Phrysium nunc 2 ; amant hominem no[stri]a omnes singulariter et vehementer ex eo proficiunt, nec est quisquam nunc, quem sufficere in locum eius queamus. Itaque omnia nobis consilia nostra redditis ancipitia. Quodsi quid ego apud vos precibus valerem, valde rogarem vos, illam provinciam alteri mandaretis vel aliquantisper saltem, dum pro alio circumspicimus. Nec illa ad vos scriberem, nisi compelleret necessitas. Cur b enim rebus vestris obsistam, aut c cur remorer illum vestrum commodum, quod ipse pro mea 3 virili promovere cupio? Sed est ita res nunc apud nos, ut non putem usquam gentium ut usum Phrysii praestantiorem nec[?] locum illi magis necessarium relinqui. Itaque te rogo, si quid apud illos 4 potes, effice, ut maneat.
De comitiis Smalckhaldensibus et concordiae nostrae tractatione omnia mox ad unguem 5 intelligetis; scribet enim fuse senatus Argentinensium omnia ad senatum vestrum 6 . Caesaris et pontificis postulatis summa cum libertate sic responsum est 7 , ut non credam gravius d potuisse. Pontifex palam antichristus et concilium, quod molitur, evangelii proditio ac eversio summo
Briefe_Vol_07_120 | arpa |
---|
e tocius comitii consensu pronunciatum f est idque legatione utriusque 8 presente. Equidem quid expectandum nobis deinde sit, licet facile coniicere. N[ega]tum g est subsidium in Turcam 9 ; puto, quod id non tam in Turcam quam contra nos spectare videatur, si quid istis hominibus succedat. Profecto, si quod tempus mirandis rebus plenum fuit, hoc illud est, arbitror. Summa vero etiamnum difficultas est, quod ipsi nondum satis cohaeremus. Quod ego te per Christi h fidem et publicum patriae studium rogo, ut dare operam velis, quomodo animis, si doctrina nondum per omnia licet, coalescamus i .
Cum Bucero si quid agendum putant fratres 10 , nemo repugnabit; agatur modo lenitate et moderatione christiana. Illud nuper Bernae incendium 11 si vim suam corripuisset, obsecro, quam iniquo tempore quod malum dedisset nobis! Nam quis vir bonus unquam ferret nos, si, dum de pace agitur, nos ad arma etiam supra k provocationem iuris curreremus? Quod saepe ad vos et illos iam scripsi: Causa nostra integra nobis est, tantum hoc custodiamus, ut ne nos defuisse ecclesiae concordiae videamur.
Vale.
Gryneus tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. H[einricho]Bullingero suo.
De Melchiore 12 et rebus ipsius ex ipso intelliges l .