[1318]
Autograph: Zürich StA, E II 351, 205 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt für einen Brief in der Sache von Gallus [...]; Furtmüller kümmert sich um eine Zuger Pfründe für ihn, während ihn die Zürcher auf seine Aufgabe vorbereiten. Bittet um griechische Ausgaben der "Anabasis" des Arrianos sowie der Viten Plutarchs. Gruß.
Gratia et pax a deo patre per dilectissimum dominum nostrum Iesum Christum sit cum omnibus nobis.
Accepimus, frater in domino charissime, litteras 1 tuas, quas ad nos hisce diebus nomine Galli 2 greek a3 greek dedisti, quibus etiam officium ei a vobis praestitum adnuntias, quae omnia nos mirum in modum affecerunt, ac gratias agimus Christo domino nostro, qui hoc nobis donum elargitus est, ut eiusmodi non aversemini. Qui faciat, ut per spiritum sanctum perpetuo talem operam navemus, ut ipse solus extollatur, nos autem magis ac magis desideamus 4 . Quod in nobis est, si aliquando et vobis (licet nostra sint admodum aegena et vilia) gratificari potuerimus, vestrum erit imperare, nostrum autem per omnia obsequi. Furtmüllerus in manibus habet eius negotium tractandi cum aecclesia quadam in Tugiis, quae Gallus ipse refferre coram potest. Quae ubi peracta fuerint, celerrime vobis transscribemus 5 . Vestrum interea erit (quod facitis, scio) monere, hortari, corrigere, quicquid in eo foret ad hoc munus minus habile, quo synceriter hanc provinciam
Briefe_Vol_09-236 | arpa |
---|
ingressus eam cum magna nominis dei b gloria ac aeterna papismi et omnis inpietatis ignominia administret domino sua gratia adminiculante.
Caeterum et hoc te rogatum velim, si per negotia liceret, charissime Bulllingere, ut Anabaseos libros Arriani 6 Basileae Graecis typis excusos 7 , si eorum copia apud vos esset, commodo nuntio, Graece solum 8 , ad me transmitteres. Praetium, quod exigunt, ubi significaveris, mox restituetur. Et Vitas Plutarchi, si extarent Graece 9 , meo nomine licitareris, ac quid inpendendum foret, ostenderes, si forte et earum facultas emendi foret. Et quia scio te non gravari ob humanitatem tuam eo onere, facilius iniungo ac impudentius.
Vale in domino, et Furtmülleri et meo nomine sis cum caeteris fratribus iugiter greek.
In Sancto Gallo, 18. octobris anno 1539.
Dominicus Zili tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro Henrico Bullingero, Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo, fratri suo charissimo.