[625]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 47 (Siegelspur) Gedruckt: Füssli I 98-101
Thomas Blarer hat in Bern über die Schmähungen berichtet, denen sich die Anhänger Zwinglis in Württemberg ausgesetzt sehen. Im Gegensatz zu [Ambrosius] Blarer beurteilt [Erhard] Schnepf die Pfarrer nach ihrer Übereinstimmung mit der lutherischen Abendmahlslehre. Während Schnepf Herzog [Ulrich] zu König Ferdinand begleitet, wird ihn [Johannes]Brenz vertreten. Es besteht Gefahr, daß in Württemberg, ähnlich wie schon in Augsburg, ein verkehrtes Bekenntnis eingeführt werden könnte. Thomas Blarer rät den Schweizern, unabhängig von den [oberdeutschen]Reichsstädten an Herzog [Ulrich] zu gelangen. Der Berner Rat wird sich mit der Angelegenheit befassen. Was gedenken die Zürcher zu tun? Haller bittet um Bullingers Urteil in der Frage des Racherechts. Dank an [Christoph]Froschauer.
S. Tametsi novi nihil habeam, quod ad te scribam, charissime Heinrice, nihilominus
voluit bonus ille et pius adolescens 2 , immo exegit, ut scriberem
data quacunque occasione. Obtulit autem eam Thomas Blaurerus, qui cum his
diebus nobiscum multa conferret 3 , inter caetera indicavit, quam male conveniat
Wirtenbergensibus ministris. Quidam Schnepfii pedarii pro contione nihil ferme
agant, quam quod Zvinglianos svermeros 4 , sacramentarios proscindant et
perstringant, ut nihil odiosius habeatur quam nomen nostrum. Qui vero a parte
Ambrosii 5 sunt, sincere doceant etiam de eucharistia suppressis omnibus convitiis
et calumniis, quibus caeteri abundant, et dum de quibusdam a Schnepfio
periculum fit, num ad ministerium apti sint, prima semper sit interrogatio de
eucharistiae causa. Si Luteranus fuerit, quantumvis alioqui indoctus, admittatur,
sin minus, refutetur et ab Ambrosio recipiatur. Addidit praeterea BrentiumBriefe_Vol_05_314 arpa
Schnepfii partes acturum, quamdiu cum principe fuerit apud Ferdinandum 6 .
Quo tandem verendum, ut in unum colligatis omnibus cum papistis tum Luteranis
contra nos per fictam concordiam in interitum nostrum armentur et
animentur.
Ursimus hominem privatim, quo pacto huic possit occurri malo. Addidit peius malum: Augustanos suis praescripsisse reformatae religionis regulam 7 tam tortam et ceremoniis permixtam, ut potius a quovis pio indicetur papismus novus quam evangelicismus, idemque se quottidie expectare a Wirtenbergensibus, ubi frater suus 8 prae aliorum multitudine sulfragio parum possit. His omnibus intellectis videbatur non absurdum fore, si civitates imperiales vicinae cum Helveticis scripto vel legatis principem inviserent, illi proponerent et tandem vel hoc impetrarent, ne a suis Schnepfianis sic traduceremur, sed principem vicinum ageret probatum et nobis non incommodantem. Aiebat ille non esse tentandum cum civitatibus imperii, quandoquidem illae persuasae essent in populo dei omnino vel aliquas esse debere ceremonias. Proinde cum tantopere cum Lutero concordiam gestiant, vix nobis a assensuros hoc consilio, sed satius esse civitates Helveticas in hoc convenire matura deliberatione praehabita, ut vel per legatos vel scripto consilium hoc ad principem deferri curarent et ipsum admonere, ne tam perverse pateretur suos de nobis sentire. Negocium itaque hoc ad dictatores retulimus. Hi paucis abhinc diebus oportuno tempore consultabunt 9 . Tu interim ad me scribe, quid vobis in hac re consultius videatur, quandoquidem non dubitamus a nostris ad vos et alios haec referri, ut pares esse possemus consiliis, et quam primum fieri possit hoc age; nam mora nobis in periculo esse potest, non propter ducem, sed propter nos. Audio vos parare apologiam 10 . Huius copiam libenter videremus, si fieri posset, quamvis nihil diffidam per omnia de vobis. In summa: Quicquid vobis visum fuerit aut de hac re plus nobis sciveritis, indicate.
Ceterum apud nos saepe in controversiam venit, quod in publico super homicidas iudicio corpus amicis adiudicatur, ut sese vindicare illis sit liberum, facultates vero magistratui 11 , cum potius contrarium fieri deberet, nempe amicos ad condonandum homicidae, permovendos, magistratus esse vindictam, et
Briefe_Vol_05_315 | arpa |
---|
si quid facultatis superesset, occisi familiae et liberis impartiendum. Citant locum Numeri 36: "Cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit" [Num 35, 21]. Deinde alii obiiciunt: "Diligite inimicos" [Mt 5, 44 par.], "ne resistatis malo" [Mt 5, 39] etc. Iudex tu esto.
Vale et dominum ora pro me; nam accrescente hernia diutius durare vix potero, etsi adhuc verbum pro contione administrem.
Rursum vale et perge, ut cepisti, ecclesiis prodesse ac me amare. Nimium erga me liberalis fuit Froschouerus. Cui denuo gratias agas nomine meo 12 .
3. augusti.
Tuus B. H.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiae Tigurinae antistiti vigilantissimo, fratri suo omnium longe charissimo.