[808]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 74-77 (ohne Siegel) Ungedruckt
Teilt Luthers Einladungsschreiben zu einer Zusammenkunft in Eisenach am 14. Mai mit, das er bereits am 24. April mit einem Begleitbrief von Bucer erhielt; hat so lange die Stellungnahme des Rates abgewartet. Bucer schrieb ausführlich, um die Bedenken der Konstanzer zu zerstreuen; Zwick wurde zum Konvent delegiert, doch ist ihm dies äußerst beschwerlich, wenn ihn nicht [Bullinger und Pellikan]begleiten. Bucer würde die Teilnahme Vadians, Bullingers und Pellikans begrüßen. Auch Zwick wünscht dringend ihre Anwesenheit, da er ihre Einflußmöglichkeiten hoher einschätzt als seine eigenen; er hofft, durch den Boten, einen Flüchtling aus Rottweil. ihre Zusage zu erhalten. Hat an Vadian dasselbe geschrieben. Für die Kürze der Frist ist Luther verantwortlich.
Salus et pax Christi Iesu sit vobiscum.
24. huius mensis redditae mihi sunt literae a Bucero 1 , quibus mihi significavit diem conventus a Luthero indictum, quemadmodum ex literis iam accipietis. Ego vero quod uno et altero die tardius ad vos scribo, in causa est, quod interim non potui intelligere, quid vellet magistratus a me fieri. Obtuli enim ilIi a , quicquid ad me literarum dedit Bucerus.
Lutherus autem sic scribit ad Bucerum 2 : "Gratiam et pacem in Christo. Paucis scribere cogor, quia hos 14 dies prostratus decubui cruciatibus non ferendis coxendicis sinistrae; vix iam respiro. De conventu nostro sic habet sententia b nostra: Locum nobis princeps noster signavit Isenacum 3 in confinio Hassiae, 28 miliaribus a Wittenberga, ubi lustus Menius 4 episcopatur. Tempus mihi videretur idoneum dominica 4. post pascae 5 . Quocirca cum tuis super hac re delibera et responde. Quodsi tertia vel alia dominica placeret magis, nos
Briefe_Vol_06_262 | arpa |
---|
non gravabimur eam acceptare. Tantum tu cura, ut Brentius, Schnepfius et alii id per vos sciant, quos putabitis adesse oportere 6 . Ego Osiandro et aliis Nurenbergensibus significo 7 , praeterea nullis in Superiori Germania, ea scilicet tibi relicta cura etc. Vale. Die annuntiationis Mariae 1536."
|| 75 Cum his literis Bucerus ad nos symmistas scribit septem foliorum epistolam , quibus nos urget ad conveniendum, congerens, quicquid potest c ad , persuadendum, quam profuturus sit iste conventus regno Christi et paci ecciesiae. Nobis vero fusius scribit fortassis, quod veretur, ne detrectemus hanc profectionem. Plus semel enim indicavimus optimo viro nostram de congregationibus episcoporum sententiam 9 . Iam vero mihi profectionis istius onus impositum est 10 . Quod nisi leniat mihi vester comitatus, nihil unquam in omni vita molestius accidit.
Addit autem Bucerus in literis suis ad nos hec verba: "Der aidgnosischen kilchen halb were es mins achtens der sach seer furstendig 11 , wo sy doctor Vadianum mit ainem oder zwayen predigern uffs höchst 12 zu diser samlung schickten. [...] Bullingerum aber und Pellicanum lies ich mir gfallen. Gott gebe, was gut sye." 13
Ex his verbis intelligitis mentem Buceri. Caeterum non illius mens aut verba in hac re sunt perpendenda, sed magis, quae sit mens Christi et quid ille a vobis pro sua ecclesia velit fieri. Quodsi celebrabitur synodus sine vobis, videbitur scissa ecclesia, cum tamen unum Christum profiteamur. Prodesset autem presentia vestra duplici nomine ||76 aut ad promovendum vestris votis, quae in rem ecclesiae suscipientur e , aut remorandum ea, quae non videbuntur ad rem facere. Sed, o deus, quam optarem talibus comitibus proficisci! Optat f Bucerus, ut vos adsitis conventui; ego multo maxime opto adesse vos g , quibus absentibus nullum scio e toto numero congregandorum, quocum libere et tuto ausim commentari. Date operam, obsecro, ne absitis. Habet Lutherus nescio quam opinionem de Helvetiis. Hanc pulchre poteritis illi eximere amico illo, ut spero, congressu. O mi Pellicane, coactus es aliquando Romam proficisci
Briefe_Vol_06_263 | arpa |
---|
perque mare et terras cursitare Francisci tui iussu 14 . Insume, obsecro, tibi hoc etiam laboris Christi nomine, ne ego filius caream parente. scitis autem omnes, quam ego nihil sim, ut excusari non possitis, nisi manum porrigatis h mihi mille nominibus misero. Wann ich glert und gschickt were, ouch i latin und tutsch wol beredt, so were mir die sach nit so schwer; aber, almechtiger got, ir wissend selbs min klainfüge 15 . Deinde non dubito, quin tota congregatio pedibus itura sit 16 in Lutheri sententias, quoniam, qui aliquando a nostris steterunt, toti facti sunt Lutheri. Consulite autem super hac re diligentissime.
Ego hunc tabellionem 17 meis impensis mitto, ut per illum responsum habeam 18 ; utinam faelix et optatum! Quodsi expectandum esset tabellioni, obsecro te, Pellicane, eum ut hospitio suscipias; nam honestissmus vir est, cum multis aliis exul a Rotwila 19 .
||77 Vadiano idem scripsi, quod vobis 20 .
Dies conventus erit dominica Cantate 21 . Tempus quidem breve est, id quod etiam Bucerus conquaeritur. Culpa est Lutheri.
Valete in domino. Et utinam deus exaudiat vota animi mei!
Constantiae, 27. april 1536.
Io. Zvick.
[Adresse darunter:] Optimis et doctissimis viris d[ominis]k Hainricho Bullingero, Cunrado Pellicano, Leoni Iudae, fratribus dilectissimis.