|
Briefe_Vol_05_183 | arpa |
---|
Sal[utem].
Has literas dudum [accep]i a a Gervasio 2 , sed penur[ia]b tabellariorum non potui citius mittere.
Proinde non ignoras fortassis, quid aediderit Galliarum rex ad principes et urbes imperii 3 , ex cuius rescripto paucula c , que sequuntur, adnotare volui, ne nihil scriberem: "Magnopere d vos etiam atque etiam rogo, ut vestros quisque concionatores moneatis, ut, quam de mitigandis iis, quae circa religionem inoleverunt controversiis, cogitationem et curam susceperunt, eandem ne abiiciant. Tum e , ut me certiorem faciatis super indicendi concilii ratione 4 , quid perfici a me, quid apud hunc pontificem curare maxime cupiatis" etc. f5 Si non vidisti rescriptum, mittam ad te 6 .
Vale, raptim, observande Bullingere, cum charissimo Pellicano, Theodoro 7 , Leone 8 et reliquis g .
De Bernatibus dicuntur nobis non admodum plausibilia 9 .
Vale. 28. martii.
Tuus Io. Zvick.
[Adresse auf f. 362r.:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae in rebus sacris praefecto, observandissimo domino et fratri.