[885]
Autographa a : Zürich ZB, Ms F 62, 391 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt, auch im Namen von Grynäus, [für die freundliche Aufnahme in Zürich]und für die Abschrift eines Briefes von [Johannes]Zwick [Nr. 879]. Hat aus Bern zwar die dort zurückgelassenen Schriften, aber noch keine Stellungnahme [zur Wittenberger Konkordie] erhalten; Kaspar [Megander] und Erasmus [Ritter] sind allzu mißtrauisch. Will den Brief Zwicks nach Bern weiterleiten. Zitiert Erläuterungen zum Abendmahlsartikel der Konkordie aus einem Brief Bucers an Grynäus. Bittet, die Berner zu mahnen, und verspricht, darauf hinzuwirken, daß eine eventuelle Tagung noch aufgeschoben wird. Grüße.
S. Gratias agimus Grynaeus et ego propter omnia, que in nos contulistis 1 in , primis autem, quod nunc mittis descriptum Zviccii 2 . Videmus enim hinc et diligentiam tuam et studium erga nos. Insuper intelligimus et gaudemus, quod nihil ex hoc, quod non e nobis pariter, audieritis. Ex quo speramus non per nos staturum, ne fiat concordia.
In hunc usque diem expectamus responsum a Bernensibus 3 . Equidem articulos cum declarationibus 4 , nostrum responsum cum vestro 5 dimiseram illis remittenda cum ipsorum sententia. miserunt hodie nostra; responsum video nullum, quamvis, qui adtulit 6 , dixerit responsum sese descripsisse et consensum intellexisse, at quonam pervenerit, ignorare. Literas senatui adtulit 7 ; quid contineant, adhuc ignoramus. Monet me Gaspar 8 , ne nimium credam Luthero seu Argentinensibus. Dolet mihi certe adfectibus tantum tribui. Ego coram deo neminem respicio nisi veritatem Christi. Erasmus 9 laborat, ne fiat concordia; nescio, quid vereatur. Utinam Bernam nunquam introisset! Hoc tibi. Curamus, ut et Bernenses habeant literas Zviccii.
Scripsit interea et Bucerus 10 , quae darem integrae, nisi per tempus non liceret. E multis tamen unum illud audi: "Iam"inquit "haec fidei praesentia et captus non deducit Christum coelo, non miscet pani, non includit loco, sed amplectitur
Briefe_Vol_06_408 | arpa |
---|
in coelesti gloria regnantem, at sic regnantem, ut sibi nobis hic exulantibus, in hoc corpore detentis, hac coena, his verbis et symbolis (ipse tamen nullo loco exciusus vel inclusus nullaque ratione immutatus) hoc loci administratis sese sistat servatorem et re ipsa praestet." De indignis autem scribit in hunc modum: "De indignis scis, ut articulus" eos nominatim exprimit, qui verba et domini institutionem non pervertunt, qui fidem habent sacramento. Oro abs te, si quis volens aliquam sibi anulo desponsare et in hoc tradat illi anulum, illa intelligens mysterii accipiat anulum et simul matrimonii jus, attamen non sit eo animo, ut fidem coniugii veut servare, nunquid dicemus tamen, quod ista non solum anulum, sed ipsum quoque jus coniugii acceperit? Licet indigne, quia matrimonium non rite colit aut colere etiam tum, cum matrimonium anulo acciperet, instituit. Ita cum sacramento" etc. Hec expendito. Si opus fuerit, totam deinceps epistolam mittarn, tametsi Grynei est.
Vellem, literis admonerentur a vobis Gaspar et reliqui, caverent ab Erasmo, tum, ut omnibus omissis ad concordiam et veritatem respicerent. Videtur mihi pacem in ecclesia prorsus futuram. De plebe videtis nihil timendum esse, cum loquendi modos nemo praescribat. De conventu agemus qua possumus diligentia, ut differatur 12 . Nam iudicium Lutheri de Vadiano anxie expecto et ego 13 .
Vale cum familia tua, et fratribus omnibus Grynaei et meo nomine bene precäre.
Basilee, 26. augusti anno 1536.
Os. Myco.
tuus.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, Tigurinorum antistiti dignissimo, domino ac fratri in Christo observando suo.