|
Briefe_Vol_08-242 | arpa |
---|
Salutem in domino, Bullingere venerande.
Reddidit unas tuas bibliopola noster 1 et alteras 2 hisce diebus vester ille tabellio 3 ad regem 4 abiturus; quibus potuit mihi gratius offeri nihil. Nam priores literae tantam spirant eruditam pietatem et piam sani sermonis tenacitatem, ut hereticis Eutychianis 5 ne gry quidem 6 , quod possint regerere, restet. Tametsi de a illis catholici, cum volunt Greek Greek confusionem citius quam plenam victoriam reportent; adeo perstat heretica et garrula pertinacia sui similis esse.
Id quod ex hoc uno cognosces: Schwenckfeldius aperta scriptura permotus fatetur 7 quidem in uno supposito duas esse distinctas et inconfusas naturas. Non diffitetur Christum vere esse hominem in gloria, at negat hunc hominem iam terrenae dispensationis cursu absoluto creaturam esse ne coelestem quidem, et cum obiicitur: "Ergo humanitas cessavit", regerit non cessasse. Cum urgetur: "llla humanitas in Christo vel est creator vel creatura, quia nihil inter ista duo medial. etiamsi Petrus Abelhardus 8 medium quid inter creaturam et creatorem olim posuerit 9 ", mox ipse hoc eludit, tanquam ex rationis iuditio et philosophia hoc principium fluat. Itaque omnia fidei tribuit, sicut et in sacramentaria contentione urgebatur, quod omnia credere deberemus. Caeterum cum fidei obiectum requiritur et apertum dei verbum postulatur, nescio quae scripturae loca ille proferat. Totus est autem in recensendis incommodis, quae inde sequuntur fere 15 10 , si teneas Christum etiamnum in gloria ut verum hominem ita et creaturam esse. Preterea veterum aliquot sententias adfert, sed meo iuditio detortas; nam praeter Augustinum et Chrysostomum 11 possum citare centuriam aliorum patrum, qui
Briefe_Vol_08-243 | arpa |
---|
De Turcicis irruptionibus quid scribam, cum nihil certi adferatur? Hoc unum constans fama fertur waiwodam Molthensem 20 Jazygibus vicinum 21 fugasse Turcam 22 , cuius exercitus constat 100'000. Rex 23 , ut spargit illud velox malum 24 , nihil hactenus presidiorum in Moltham misit. Cesar 25 aliquot
Briefe_Vol_08-244 | arpa |
---|
Vester tabellio 26 perendie hinc rate vehetur Ratisponam hincque Lintz et Viennam. Ante octiduum rex fertur fuisse in Lintz. Iter non adeo est militibus grassantibus obsessum, quominus tutum sit, id quod nostri lanii in utramque Pannoniam mercandorum boum gratia abeuntes et redeuntes narrant.
Novi praeterea novi nihil. Ex Norinberga Vitus Theodori 27 , Sebaldicus concionator, scripsit Ioachimi 28 electoris Marchionis filium 29 , patris successorem, ad Lutherum misisse legationem expostulatricem, deinde Prutenum marchionem 30 supplicem submisisse, ut Lutherus in causa contra Moguntinum episcopum quiescat 31 supplicantem. Sed nihil auditur, quod Lutherus respondent. Coniiciunt plerique ipsum in sententia perduraturum et suis coloribus episcopum Moguntinum depicturum 32 . Extat libellus in Moguntinum scriptus et editus a quodam Antonio Scheunitz 33 .
Briefe_Vol_08-245 | arpa |
---|
Obsecro te, hoc effusum potius quam scriptum epistolium boni consulere velis. Habeo tibi summas gratias pro fideli et docto tuo consilio. Omnes symmystae mecum te et observandos tuos collegas, inprimis dominum Pellicanum et Leonem 34 salvos cupiunt. Orate pro ecclesia et nobis. Bene vale.
Raptim, Ulmae Svevorum, 8. octobris 1538.
Frechtus.
Relegere non licuit. Aristarchi itaque virgulam 35 adhibe.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heynricho Bullingero, Tigurensis ecclesiae evangelistae et doctori fidelissimo, domino et fratri venerando. Zürch.