|
Briefe_Vol_08-270 | arpa |
---|
Deinde ex Anglia allatum regem 9 omnia monasteria iussisse solo aequare 10 et Thomae Cantuariensis ossa publice tamquam seditiosi et heretici hominis effossa concremare 11 ; mira vicissitudo, ut, qui olim sancti, nunc heretici censeantur et, qui modo heretici, sancti habeantur.
Nos interim in domino solabimur nos, ut vel hac occasione mitescant tandem ii, qui nos pro hereticissimis habent, ut superioribus diebus huius rei exemplum dedit imperialis camerae iuditium, quod per bannum proscripsit evangelicam civitatem Mindam nomine 12 . Quae audatia, ut Bucerus noster Argentinam scripsisse fertur 13 , et Saxonem electorem 14 et lantgravium 15 ultra modum exasperavit. Quis enim finis tandem tantae confidentiae? Itaque mirandum non est, si, quae multi boni viri ominantur et incurvicervico populo papae et satis securae evangelicae plebi, tandem sortiantur actis dignum eventum. Verum de iis, ubi, quod dominus fortunet, noster Bucerus domum redierit, certiora habere poteris.
De Norinbergensium et Brandenburgensis marchionis 16 tumultuaria causa 17 certi nihil nunc possum scribere; nondum enim redierunt nostri legati 18 ultra mensem nunc absentes. Fama est tamen dimitti milites et hunc inter vicinos tumultum tumulo consecrandum, etiamsi plerique evangelicis ignem hunc, qui ardere debet, ominantur, si cum Noricis fuerit collusum.
De Turcicis omnino certi nihil. Forte harum lator, qui in Vienna fuit 19 , narrabit aliqua. Ex Augusta volatilia affert Mercurius nomine suorum, quid enim nostri mercatores non scribunt, proscribenda etiam. Nunc Turcicus pyrata Barbarossa Andream de Dorea 20 , caesareanum ducem, modo Venetos
Briefe_Vol_08-271 | arpa |
---|
Publicae et politiae et ecclesiae res bene se haberent, si demum iuxta euangelion poenitentiam et fidem praedicans viveremus. Sectarii cum alia doceant, incipiunt ex indulgentia cristas engere 25 ; nam Schwenckfeldii (qui hoc die 26 apud suum hospitem, consulem nostrum 27 , diversatur) et Franci causa in ulteriorem cognitionem reiecta est 28 . In hoc labore autem sum, ut tandem vincat veritas. Orabis itaque, mi Bullingere, dominum, ut encomion pium canamus semel, video siquidem Schwenckfeldium hoc modis omnibus evincere velle, forte ex impio Michaele Serveto 29 , ut Christus iuxta humanitatem non credatur esse creatura. Audet, ut subodoror, Schwenckfeldius et Oecolampadium et Zwinglium, sanctae memoriae patres, accusare criminis Nestoriani 30 . Putat enim, si diis placet, ille pneumaticus chrestologus personam in Christo dividi, si Christum ut hominem creaturam catholice confiteamur. Ita sane videtur insanire ille, ut in corpore Christi membrorum lineamenta abneget. Adeo satan molitur Christum glorificare, cum per suos apostolos vult eum ut hominem e spiritu sancto conceptum et ut hominem filium dei negare esse creaturam. Isthuc autem hoc die mihi quidam 31 narravit cum Schwenckfeldio Greek qui Oecolampadii in 1. caput Ioannis evangelii annotationes 32 illi proposuit, quas ut Nestorianas ipse reiecit. Perpetuo enim isto argumento fidit: luxta totam personam Christus e spirito sancto conceptus filius est dei, ergo non creatura; creaturae enim nomen servile esse, quod et cum Christo homine pugnet plus quam ex diametro 33 . 151v.
|| Christus siquidem ut homo dominus est, non ergo creatura. Cui paralogismo oppono scripturam et veteres. Nam Chrysostomus in Ioannis caput
Briefe_Vol_08-272 | arpa |
---|
Haec occupatissimo et iam ad concionem abituro et declamaturo exciderunt, quae pro tua insigni humanitate boni consulas. Bene vale cum dominis et fratribus, d. Pellicano, Leone 38 , Megandro, Bibliandro et reliquis nostri amantibus.
24. novembris 1538, Ulmae Svevorum.
Martinus Frechtus.
Ut soles, hunc fidum nuntium commendatum cum dominis vestris habere digneris et, si licet, rescribe in tempore, atque Anglicum iuvenem 39 saluere ex me iube. Iterum vale.
[Adresse darunter:]Egregie pio et docto d. Heynricho Bullingero, Tigurino ecclesiastae, suo in domino maiori. Zurch.