[1245]
Autograph a : Zürich StA, E II 359, 2779 (Siegelspur) Ungedruckt
Dankt für einen Brief; vertraut darauf daß ihm alle Anweisungen zum Besten dienen. Ist
gewillt, seine Studien gemäß Bullingers Wunsch auf die Religion auszurichten, und bittet
nochmals um eine Anleitung zur Bibellektüre. Die Laute, [die Werke von] Cicero und das Geld
hat er erhalten, und den "Index" von Eliott wird ihm Quirinus [von Leiden] mitbringen;
außerdem bittet er um ein Exemplar der lateinischen Münster-Bibel. Myconius hat Grynäus
Bullingers Brief [Nr. 1239]gezeigt, um ihn an sein Versprechen zu erinnern, doch GwaltherBriefe_Vol_09-088 arpa
fürchtet Widerstand von Grynäus' Frau [gegen seine Aufnahme in ihr Haus]. Gruß. Sendet
einen Beute! zurück.
Gratiam et pacem a domino.
Reddidit mihi Froschouerus 1 literas 2 tuas, pater humanissime, quibus me et consolaris et, quid agendum porro sit, instituis, pro quibus in me benefitiis magnas tibi ago gratias; referam etiam, si modo aliquando referendi facultas concessa fuerit. Nimis vero b mihi laborare videris, quod denuo tam accurate causam addis, cur Witembergam mihi negaveritis 3 ; ego enim dudum hoc mihi persuasum habeo vos non modo ea, quae mihi conducunt, videre, verumetiam bene prospecta mihi consulere, sic ut vestrorum imperiorum causas inquirere non plurimum laborem. Hoc etenim constitui: vestris iussis parere et obsequi; vestras, si quid delinquo, admonitiones libenter recipio.
Religionem porro studiorum meorum scopum esse vis 4 , quod et ego imprimis cupio; video enim hanc mihi solam propositam esse, in qua et divinae vocationi satisfacere et collatis in me benefitiis respondere possim. Curabo itaque, ne me hic tuae admonitionis immemorem esse comperias. Postulaveram autem abs te, dum adhuc Argentine agerem, ut mihi paucis, quo nam ordine sacrae scripture libri legendi essent, demonstrares 5 ; id etiam nunc (si modo otium tibi fuerit) abs te rogo.
Chelim et Ciceronem 6 eodem die recepi; nummos 7 Froschouerus dedit. Salva alia sunt omnia. Indicem Elioti 8 Quirinus 9 ad me deferet. Rogo praeterea, ut mihi apud vos Biblia Latina Munsteri per Christophorum impressa 10 ligari cures et per eundem Quirinum ad c me mittas praetiumque ex nummis, quos tecum habes, solvas, nisi forte tibi aliter visum fuerit; sed scis nimirum me sine propriis bibliis non multum in theologia proficere posse.
Plura, quae scribam, nunc non habeo. Miconio de Grinei promissis, quae tibi mei gratia exhibuit, scripsisti 11 ; is Grineo epistolam legendam tradidit. Nildum respondit hic, sed timeo, ne nova uxor 12 propter divitias, quibus abundat, mariti imperium sibi vendicet. Quare de hac re postea copiosius scribam.
Briefe_Vol_09-089 | arpa |
---|
Deus optimus maximus te ecclesiae suae diu incolumem servet. Vale bene, patrone charissime, et Rodolphum tuum tibi commendatum habeto. Salutabis, quaeso, nomine meo uxorem 13 matremque 14 tuam et universam familiam.
Remitto hic saccum, in quo Ciceronem ad me demisisti.
Basileae, ex aedibus d. Miconii d , 16. martii 1539.
Tui observantissimus
Rod. Gvaltherus 15 .
Ignosce, quaeso, lituris; non enim rescribendi otium fuit.
[Adresse auf der Rückseite:] Vere pio et erudito viro M. Heinrycho Bullingero, Moecenati 16 suo imprimis colendo.