|
Briefe_Vol_13-090 | arpa |
---|
S. Literae illae 1 , quas ad me per consobrinum tuum 2 dedisti, per mercenarii hospitis famulum 3 idque in alienis aedibus 16. huius inter prandendum reddite sunt, ut non potuerim quicquam in illum officii collocare, quandoquidem me nonnisi iam abituriens convenit. Scripsi tamen schedulam ad consulem Welserum 4 , ut, si forte opus illi sit amphore viatico, numerandum curet meque hic facturum sibi satis; nihil enim praeterea potui, nisi quod multum rogavi, ut rediens apud me divertat. Valde enim tua caussa deamo, quicunque tibi quoquo nomine chari sint.
De hanno 5 ita est, ut scribis 6 , et nihil aliud, si perrexerint iudices isti, expectamus nisi sacra et prophana semel confundi et terram misceri caelo 7 .
Praestantissimus Vadianus noster non pridem Myconii literas misit tibique, tametsi nihil opus fuerit, bona fide patrocinatus est, ut maximas hinc tibi gratias agam. 8 In Myconii literis valde doluit, quod ad calcem 9 epistolae Buceri, quam describendam mihi curavit, suapte manu haec verba adiecit: "Scripsissem pluribus; sed hactenus nunquam intellexi meas tibi gratas esse."10 Unde facile coniicio eximium hunc virum, et quem plurimi semper facio, in nescio quam suspicionem pertractum, quasi a me hactenus vel contemptus sit vel neglectus, id quod tam est alienum a me, quam soleo longe obscurioris pietatis et eruditionis fratres, quam ipse est, maximopere venerari pariter et arctissime in domino complecti. Proinde tuum hic patrocinium,
Briefe_Vol_13-091 | arpa |
---|
Novi nihil est, quod de comitiis 11 perscribere ad te possemus. Dominus a Granvel 12 , caesaris 13 orator, ab Augustanis cum tribus suis filiis 14 honorifice exceptus, tractatus et ad Norica comitia dimissus est. 15 Iuliacensis 16 totus in armis est; interim caesar quoque exercitum conscribit. 17 Comes Gulielmus a Furstenberg caenobium Dorsam 18 ad tertium lapidem 19 a Meti distans simulata magis quam seria oppugnatione adversus Gallum 20 defendere creditur, ut facta pace milites Gallo maneant; ita omnia dolis hodie aguntur. De Turca 21 constanter usque audimus, quod non dormiat, sed atrocissima in nostros meditetur. Dominus faxit, ut domesticis primum Turcis trucidatis truculento quoque isto et sevissimo hoste in suo nomine superiores evadamus. Amen. O servator et pacificator Iesu Christe, miserare propicius miseram sortem afflictae ecclesiae tuae subque alarum tuarum umbra 22 defendendam suscipe; effunde vero commeritam iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, que nomen tuum non invocaverunt 23 , ne quando dicant: "Ubi est deus eorum?"24
I ||37v. Valetudinem tuam, mi Bullingere, vide ut cures diligenter, quo diutissime, quod facis, facere possis. Immodici isti studiorum et scriptitationum labores ante diem vires exhauriunt et corpus enervant, ut semel omnia concidant, ni iusta accedat moderatio, quam vix tamen admittunt, qui hunc in mod[um] toti in id genus labores incumbunt.
Iam altera exhibetur epistola tua 25 cum scripto Helvetiorum ad caesarem, Romanorum regem 26 , ordines imperii et iudices imperialis camerae 27 , ubi iam
Briefe_Vol_13-092 | arpa |
---|
Mitto cantilenam Schwenckfeldicam 28 , quam Frechtus, doctissimus et humanissimus vir, hisce diebus ad me dedit rogans, ut ad te quoque mittam. 29 Tu b hanc Vadiano quoque nostro mittendam cura 30 ; nam istuc quoque petit Frechtus. c Peccat illa saepe non sententiis solum, sed etiam numeris, et pessime est descripta. Ego non puto operaeprecium facturum, si quis forte respondeat istis maleferiatis hominibus, quos in hoc excitat satan, ut longe meliora conantes nugis istiusmodi infeliciter magna christianae et reipublicae iactura remorentur etc.
Redduntur nunc literae quaedam 31 , quas legendas mitto ea lege, ut mox remittas.
Commenda me omnibus fratribus, Pellicano, Gvalthero, singulari amico, Theodoro 32 , Erasmo 33 , Megandro, tuae domui in primis; nam vestris piis patrociniis iuvari apud celestem patrem d vehementer etiam atque etiam spero et cupio. Salutant te nostri omnes. Tu boni consule tumultuariam istam scriptionem; tantum enim[?] non enecor perpetuis epistolarum scriptitationibus, nec sufficio vel uni illi labori, si singulis respondere coner. Tibi tamen tanto e amico, qui insubidae picturae nostrae iam diu assuetus es, nihil moveor, etiam si pessime scribam. Iterum atque iterum vale.
24. februarii 1543.
Tuus Ambros[ius] Blaurerus.
[Ohne Adresse.]