|
Briefe_Vol_05_460 | arpa |
---|
||30 Nunc quod de concordia ad me scribis 7 , esto securo animo. Ego te nihil celabo earum rerum, quas scitu vel d dignas vel e necessarias existimavero, modo me quoque f non lateat, quod geritur. Augustae an qua concordiae ratio sit sub prelo, omnino nescio 8 , verum intelligo sic sese rem habere.
Lutherus ambit congressum cum praecipuis ecclesiarum ministris. Ad hoc negotium Argentoratenses quoque propendent; utrinque existimant profuturam multis modis de constituenda ecclesia collationem 9 . Rogat Capito 10 , ne ego tantum molestiae subfugiam, quod in iter sit insumendum. Sed ego non is sum, qui vel possim aut velim interesse doctorum hominum coetui. Ego veritati simpliciter studeo neque intelligo argutas illas de constituenda ecclesia cogitationes. Sed fiat domini voluntas 11 .
Scribunt praeterea ad me Argentoracenses 12 nihil adeo timere se, quam ne vos intempestiva quapiam apologia 13 turbetis Lutherum aequiorem factum; deinde, ne forte in consilium vocati negetis g congressum. Rogant itaque, ego ut fratris offitio fungar erga vos vestramque mentem hac in re impetrem, id quod facturum me sum pollicitus 14 . Hinc vos iterum atque iterum hortor, ut, quicquid apologiarum conceperitis, tantillum temporis contineatis, donec audiatis, quis sit futurus congregationis exitus. Deinde precor quam possum diligentissime, ne quidquam causati ||31 absitis ab amico congressu, si vocari vos contingat. Atque utinam duo illa polliceri possem Argentoracensibus vestro nomine! Semper locus erit rescribendi apologias, ubi priores illi vos notarint et datis occasionibus iustis. Hortabimur etiam ad reddendam fidei vestrae rationem. Fachends nun nit an 15 und lassend uch privatas literas, und was man sunst unutz 16 ding sagt, nit bewegen. Lidend uch 17 und sechend zu und haltend uch in der sach, wie es gang, das der glimpf 18 uff uwer syten sye, und
Briefe_Vol_05_461 | arpa |
---|
Hinc, si conventum estis celebraturi, obsecro, ut hanc rem diligenter examinetis. Utinam vero differretis hunc conventum vestrum tantisper, donec legatus noster 19 ex Schmalckhalden rediret h ! Convenient enim ad sextum huius mensis principes et urbes foederis christiani, et omnino adferetur ad nos novi aliquid. De renovando autem faedere agetur inter caetera, si non falsa narrantur 20 . Post reditum vero legati nostrae urbis polliceor aut me aut fratrem germanum adfuturum vobis 21 . Quodsi vero expectatio illa inconsulta vobis videbitur sintque occasiones conventum maturandi, fac, ne me condictus dies lateat. E re enim et vestra et totius causae evangelicae futurum est, ut sciam. Anxie i vero rogo, ne quid interim ||32 moliamini nobis insciis. Syncero autem animo sumus in vos neque quidquam a vobis petimus labiis dolosis 22 , sed cum fructu optaremus omnia geri.
Abstinete quoque ab acerbioribus epistolis; pleraque enim scribuntur, quae nihil ad rem faciunt, quae denique fratrum animos nescio in quam suspitionem rapiunt, neque omnes fide digni sunt, ad quos scribitur, et inveniuntur certe non pauci, quorum aliquot studio, aliquot imprudentia dissidium inter fratres parant.
Suspicamini forte, ne alii vobis minus velint bene. Ego vero nihil tale audio ab Argentoratensibus. Contestantur, quam sint ab omni simultate alienissimi. Tantum offendit Bucerum nonnihil, quod tu, Bullingere, epistola ad eum scripta libellum Monasteriensibus dicatum non paucis commendaveris, quod scilicet tuam in illo mentem expressisset, quod tuo spiritui testimonium reddidisset, postea vero dissimulaveris vel negaveris etiam 23 . Quam inconstantiam nobis quoque exprobrat bonus vir 24 , quanquam non desit, quo abtergamus[!] hanc maculam.
Sedulo autem hortantur me, ego ut vos ab omni fastidio ipsorum custodiam, deinde, ut faciam vos ad colloquendum paratiores, postremo, ut remorer
Briefe_Vol_05_462 | arpa |
---|
Huius tamen admonitos vos interim volo: Cavete, ne a vobis dissideant Bernates et Basilienses. Inveniuntur enim, qui putant Basilienses fratres omnibus pedibus ivisse 26 in quarundam concordiarum sententiam 27 . Aliis l etiam Vadianus suspectus est m , solos nos refragari dicunt n . Nunc si talia sunt concordandi argumenta, qualia a Basiliensibus recipi possunt, certe o et a vobis recipi possunt. Si recipi non possunt, impedite p etiam illos et curate, ut quam optime inter vos conveniat. Resistite satanae insigniter triumphaturo, si frigidam inter vos suffunderet 28 . Hinc quidam sunt, qui non inconsultum putarent, si conventum statueretis Basileam 29 convocatis ad vos Argentoracenibus, a quibus et vos intelligeretis omnes concordiarum rationes, et illi non haberent ullam de vobis conquerendi, quasi colloquium fugeretis, occasionem.
Sed ut uno verbo dicam: Primum tu mihi, Bullingere, quam potes citissime ad has literas responde 30 . Deinde nihil tentate nobis insciis. Non q est arrogantiae, quod peto, sed fidutiae meae erga vos et eximiae benevolentiae vestrae erga me.
Istis addo, quae ad me ex Argentorato de regis Angliae legato 31 . Is triduo cum doctis contulit. Episcopus est eruditus, acutus et, ut bonis visus est, etiam pius. Mandatum habet r ad principes et urbes foederis christiani, sed qua de re, non indicavit. Testatus est ||34 communi omnium procerum sententia pontificis Romani tyrannidem pridem et prorsus eliminatum esse. Acerrime egit cum Argentoratensibus in monarchiam pontificiam graviterque conquestus est videri res ecclesiasticas ab ipsis tractari inconstantius, in quos tamen rex suus tanquam religionis principes respiceret. Produxit illis etiam quedam Philippi et Buceri scripta 32 . Quemadmodum vero haec de Anglo felicia nuntiantur, ita de caesare 33 quaedam tristia; aiunt enim illum in nos magis atque magis exacerbari.
Briefe_Vol_05_463 | arpa |
---|
Haec communica Pellicano, Theodoro 34 Leoni 35 , fide dignissimis fratribus. Dominus conservet vos ab omni malo.
Vale.
3. decembris 1535.
Tuus Io. Zvick.
In ratione ritus ecclesiastici nihil displicet 36 . Tamen salutationem angelicam obmissam vellem 37 , cum illa ad preces non modo nihil faciat, sed etiam superstitionis s causam praebeat.
[Adresse auf S. 28:] Ornatissimo viro d. Hainricho Bullingero, antistiti Tigurino, fratri charissimo.